# Opera omnia. Vol. 1 673

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, CVIDIONNR ILIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/673
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/673

Dico humanae, non diuinae: nam virtus illa quam inertes hi philosophi non solùm iactant, sed venditant, humani generis exitium est: tamen maximè, vt dixi, quod propper ambitionem animos mortales aut saltem non distributos affirmant, deinde volunt aduersus tot commoda & illecebras vitiorum pugnare TET. O insanum genus, & plani perditum. RAM. Sic est: sed sunt quaedam vitia principum, quae non tam citò pernitiosa sunt, quamvis successu non longo & ipsa regnum adimanti velut crudelitas, & libido, atque stultitia. Praeter hac quatuor nulla sunt exitialia, quamvis mala mortalibus ac subditis. TET. Quomodo? RAM. Velut lenitudo, auaritia, iracundia. Sed miraberis quod dicam deteriores (dicebat Hieronymus Cardanus probis sunt principes, nimis mansueti, quam nimis saeui. TET. Quid dicam? quidve audio, RAM. Ille iratus, & forsan meritò, erat: vixerat sub Antonio Leua, nil mali passus, vel boni: quamuis viro acerrimo: inde sub Cardinali Caracio, viro optimo: sub Alphonso Dauale satis foeliciter, à quo etiam donatus fuerat: sed & apud illum, quod mitis esset, coepit inuidia aborare, non tamen nocuit. Post optime sub Ferrando Gonzaga, viro asperrimo, sed omnis virtutis & bonorum fautori: sub Cardinali Tridentino, viro & ipso iracundo, sed virtutum & egregiorum virorum cultori: sub loanne Tigarolo, Duce etiam (vt vocant) Albae ab his nil boni consecutus, nil mali expertus, ob temporis breuitatem: quanquam ab ipsis nihil timendum: virtute enim insigni vterque praeditus: cum ecce venit Suessae Princeps, eruditionis non expers, eruditorum amans, se cum ille dicebat: Quid si cum his tam bene, qui literarum studiis addicti non erant: cum hoc tam liberali, magnanimo & satis erudito principe, mansuetissimoque? non decepit illum (vt aiebat) iudicium, sed euentus: nam & eruditus erat, & pecunia donauit, & mitis, si quis alius, & comes, & mansuetus, benignus: deinde fortis, magnanimus, splendidus, supra omnem expectationem: verum casu quodam ob lentitudinem nullo sub principe infelicior fuit, amisso optimae spei adolescente filio. TET. Sed quomodo ille tot aduersa fert? RAM. Aequisissimo animo: nam reliqua dolorem acerbissimum filij potiùs distrahunt quam augeant, praeter duo. TET, Hoc saltem habet commune cum egregiis viris, Anaxa gora, Socrate, Aristotele, Anaxarcho, Zenone Eleate, Aesopo fabulatore, Demosthene, Cice rone, minore Africano, Miltiade, Themistocle, totque aliis: sed hic mihi acerbitate casuum ac multitudine alios omnes superauit Magna res est spontaneum exilium, quod etiam sibi maior Africanus imperauit. Verùm non satis pro nomine, neque pro titulo librorum quos edidit de Vtilitate capienda ex aduersis, egisse visus est. RAM. Hoc ego illi obieci, cùm quereretur. TET. Quid respondit RAM. Nihil, nisi non potuisse, & impeditum

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
