# Opera omnia. Vol. 1 677.5-7

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 677.5 to 677.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/677.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/677.5

Non omnes. ALB. Excipere oportuit ergo famulum tuum. CARD. Non illum sui causa, sed mei. ALB. Deliras ô amice, dum talia dicis. Sed altiùs hanc defensionem exordiri opor. tet. CARD. Vnde vis: sed scito me de illis nor fabulari: vtinam ad hanc vsque diem non tàm fuissent, quàm vera fuêre huiusmodi ostenta ALB. Credo: sed nihil tamen mihi tale contigit: verum omittamus haec: dicasque, dolesne causa tua, an illius, an amborum, an suorum propinquorum? CARD. Omnium certè. ALB Quanquam magis arduum negotium imposui sti quàm sperabam, nihilosecius enitar osten dere, te non solùm tristari non debere hac causa, sed egregiè laetari. Beneque factum exi stimo & pro illo, & pro te, & pro propinquis suis: ipsum verò si posset reuiuiscere meliore multo conditione quàm erat, illustrique fortuna, non recepturum reuiuiscendi optionem. CARD. Omnes hoc dicunt: sed Deus nouit, quomodo res se habeat: vulgatum certè est illud: Omnia esse cupiunt. ALB. Nihil proficio eminus tecum, video: cominus pugnandum est. CARD. Age si quid habes: nihil non absolutum ex te proficisci posse spero. ALB. Et tamen etiam abstinebo, quòd mult non faciunt, à calumnia: plerique enim ex vitiis, quibus nemo carere potest, nedum ille Tom. Morte. odij causam & doloris lenimenta quaerunt, Etsi etiam mihi illius vita intimè nota esset, longè plura dicere possem. CARD. Cogita illum inter inuenes optimum fuisse, adeò, vt ne inimicum vllum haberet. ALB. Sit ita, quando etiam praestat decipi quàm contendere: nam audiui aliquando discessisse. CARD.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
