# Opera omnia. Vol. 1 680

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, PERSONAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/680
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/680

Attici enim scribebat (sola fratris iniuria lacessitus qui tamen adeò pro illius salute ac digni tatate pugnauerat, vt vitam illius mortis falsa opinio tutata fuerit: namque in illa seditione, vt mortuus inter mortuos ia cuit:) Haec ad te natali die meo scripsi, quo vtinam susceptus non essem. Vides quàm longè magis mala nos afficiant: imò parua & pauca mala, multis bonis. CARD. Quòd dicis, nil plus habere viuentes mortuis, nisi quòd sint morituri: fateor: nam hoc ipso vi dentur foeliciores: quoniam qui viuunt, com mutare conditionem possunt: qui mortu sunt, coguntur retinere: melior ergo est con ditio viuentium. ALB. Subtiliter, & digna te obiectio: sed ipse transitus è vita tam grauis est, vt nemo, quod ad hoc attinet, velit non euasisse. Si quis enim ex morbo ad sanitatem non possit, vt in vesicae lapide (ambu enim medici cùm simus, & (vt dixi) artis professores, exemplis medicis vtar) redire, nisi execto lapide, quis non malit exectum, quàm exigendum? CARDAN. At si, praete id, grauius sit aegrotaturus à sectione, qui non malit non exectum, quàm eum frustra subiisse dolorem, vt grauius torqueretur ALB. Ergo eò deuenit res, quandoquidem qui mortuus est, malè non possit habere: quanto minus peius? vt videamus, an vita bona sit, an mala: nam si mala, cùm mors mala sit, mortuis malum non sit, vt nec bonum, mortuis melius erit dupliciter: & quod mali vitae, & quod dolori mortis non sint obnoxi Sin autem bona, viuere melius erit, quàm mortuum esse. CARD. Rectè inquam. ALB Sed & hoc videamus. Postquam mortui sunt ac perinde ac nunquam nati: illud spectari solum sufficiet, an homini nasci bonum sit Sic enim hoc quaesito omnia determinantur: nam qui nascitur, ea conditione nascitur, vt mori ipsum necesse sit. CAR. Video quorsum me trahas: quatuor enim simul difficultatibus implicare me vis. ALB. Imò explicare potiùs. Scio quid dicere velis. Primum, quòd (vt dixi) Cicero aliique multi leuissimis ex causis mortem desiderauerunt. Secundum, vt dolorem mortis, bonis quae possidemus opponas: quae non leuis pars malorum est, tum per se, tum propter metum. Tertium, vt obiicias Philosophi dictum illud: Mortem optare, & consciscere sibi, ad mollitiem pertinere: quasi durius sit longè dolores vitae perferre, quàm mortem, & non esse. Quartum, vt illud Sileni adducas: Optimum homini, non nasci: proximum est, statim, vbi natus fuerit, mori. Haec erant, puto, quae obiicienda tibi existimaueras: quia verè obiici poterant. CAR Ita est: sed leuiter eadem discutiam.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
