# Opera omnia. Vol. 1 682.1-5

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 682.1 to 682.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/682.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/682.1

S non, igitur illa pars materiae definit posse esse sub forma humana: pariter & quaelibet alia pars: & cùm tota materia finem habeat, extinguetur potentia humanae formae in tota materia: & sic desinet humanum genus aliquando. Sed si non extinguitur haec potentia, vel erit ad alium, quàm ad Socratem: & ita potuit etiam esse dum Socrates viueret: & si ac Socratem igitur cum non possit frustrari in specie, erit aliquando sub forma humana iterum, & ita iterum Socrates. Similiter vt partes coeli ad locum, ita partes materiae ad formam: & vt partes coeli ad motum, ita materiae ad mutationem. Sed partes coeli, vtpote Sol semper est in potentia ad primum punctum Arietis, cùm non est in illo, & ita ad omne aliud punctum: igitur quaelibet pars materia est in potentia infinitis vicibus ad humanan formam, & ad idem homo generabitur infi nitis vicibus. ALB. Dicet forsan aliquis, hanc potentiam esse & in tota materia, & in qualibet parte ad hominum formam, velut cine rem ad lixiuium. CARD. Vel ergo ad vniuersum genus Socratis materia est in potentia, vel ad singulos. Siquidem ad omnes, id fieri non potest: nam Plato Socrates esse nor poterat: & non differunt nisi per materiam: igitur materia Socratis non est capax Plato nis: non ergo ad vniuersos. Sed neque ad quos: nam per successionem esset ad infinitos, & semper ita ad hunc quòd non ad illum istud autem esse non potest: relinquitur igitur, vt sit ad vnum tantum, scilicet ad Socra tem: igitur Socrates semper redibit in eadem materia. ALB. Satisfaceret mihi & opinio & argumentum, nisi esset, quòd videtur hic redi tus futurus valde serotinus, & vltra annun magnum, annorum scilicet xxxvi. Praetere reditus Solis cùm sit per partes non commen sas, nunquam forsan erit ad idem punctum: scio enim hoc te demonstrasse in vndecime libro Arithmeticae tuae. CARD. Non scribi mus quae volumus, sed quae vera sunt: nam cùm iam constet materiam Socratis non habere nisi vnam potentiam ad vnam speciem si ad singula & diuersa erunt infinitae poten tiae & ordo & confusio: si ad vnum, igitur non nisi ad Socratem. ALB. Forsan dicam, ad hominem, non ad Socratem, neque Platonem. CARD.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
