Latin
TABVLA LIBRORVM
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 69
Unproofread scanNot analysed yet
De prodigiis praecedentibus finem mundiDe mundi reditu post interitum. Breuis Epilogus historiae mundi. Facile igitur est ex his quae capitibus ipsis pro titulis praescribuntur, materiam librorum coniectari. Difficillimus tamen liber est pri mus propter mundi numerorum magnitudinem, &vitam. Animi quoque &mentis vnitas, immortalitas, consensus, &varietas, atque diuisio non leuis. Superfuit ex farragine illa folium vnum de sapientia, quod auxi primùm, deinde in quinque libros diuisi, edidique: ius operis ini tium est, Quanquam omnium bonorum sa pientiam diuinissimam esse constet. Agit autem in primo, de diuina sapientia: in secundo, de naturali: in tertio, de humana: in quarto, de diabolica: in quinto, de errorum emendatione, magnitudo foliorum Ixx. Explicant hi omnem humanae vitae cursum, viuendiqu rationem. Explodunt vanam superstitionem, mortaliumque cupidam futura ex illicitis ar tibus praesciendi mentem coarguunt. Faelici tati parandae hi vtiles sunt. Sed mortales non adeò sapientiae praeceptis velut artibus atque scientiis indigere se existimant. Hi, si emen datiores in publicum prodiissent, non eran paruae vtilitatis: quandoquidem humanam vitam excolere non parum sit, cuius exemplo nos sumus, qui cum fato fortunaque quadam vndique aduersa nacti sumus, nec ex parentibus, aut affinibus, vel filiis, vel amicis, auxiliu habuerimus: ita tamen nos gessimus, vt plurimis vix persuaderi possit, non haec omnia mihi auxilio fuisse, quandoquidem alij vix cum his omnibus &statum &dignitatem tueri, &opes parare possint. Neque haec prodenda erant si vel metuerem: vel publicam vtilitatem priuatae ac propriae non praeferrem haud ignarus haec omnia contra sapientia praecepta prodi. Neque tamen hoc mihi difficillimum, sed id longè magis in vrbe nostre sapientiae operam dare, &gloriam in arte quaerere. Sed de his hactenus, nam inferius multò dilucidius explicabuntur. Ex eadem farragine sumpta est materia li bri, De animi immortalitate: cuius est initium, Saepe ac diu dubitatum est an animus hic noster, folia continet Ix. hunc ergo Gryphius anno M. D. XIV. vt alium loannes Petreius praecedenti anno, excussit.