# Opera omnia. Vol. 1 693.9-12

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 693.9 to 693.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/693.9

Romana, sub Caligula, Vitellio, Domitiano, Commo do, Caracalla, Valentiniano. Qui vult aduersa ferre placidè, historias legat: difficile est supe rare maiores nostros scelere atque crudelita te: sed longè difficilius aequare virtutibus. Sed ista extra aleam. Illud ergo dicendum: minima esse omnium bonorum atque malorum initia: eaque plerunque in nostra esse potestate. Quòd si ita est, quanta commoda afferre potest scientia somniorum? Peccamus tamen maximè, cum peccare non posse confidimus. Pauci peccant volentes: & si peccauerint, cautius saltem peccant. Et si non tam cautè, saltem ob magnas solum causas, atque ideo rariùs. At vbi peccare non timemus, saepiùs peccamus & incautè & nullam ob causam. Quoties verbum inconsultè prolatum euertit hominem? nemo est cui hoc saepiùs non contigerit. At vel hoc solo monitu, quod in periculo verseris, consultiùs ages. Quàm cautè, quàm consideratè res pondent homines interrogati de criminibus capitalibus, etiamsi simplices natura fuerint? Et nisi essent tormenta, tormentorumque metus, nemo aberraret. Vnde causa? nisi quod imminere sibi periculum animaduertunt. Duobus in casibus paucula solemus commemorare exempla: vel cum rarò contingunt talia, vel cùm infinitò quotidie, vt hac in re. Ergo praemonitus haec deuitabis: aut si vitare non potueris, malo statim occurres. Principiis obsta, dici solet At dices forsan: Felices isti aliam viam compendiosiorem atque faciliorem ad beatam vitam inuenere: dolum, iniustitiam, foenus, furta, sinistrum vsum conuentionum, scilicet per fraudes: ac demum etiam vim ipsam. Fateor: sed in his tria sunt maxima incommoda, atque adeò grauia, vt sic esse felices haud praestet: Dei offensa: atque cum ea facti conscientia, quae hominem stimulat, agit, torquet, nonnunquam etiam vsque ad desperationem agit: inde molestia ipsa facti, cum & inimicos sibi pariant, & cum inimicis pericula & lite & infamiam: & quod majus est omnibus ipso premuntur exemplo: nam & à filiis & ab haeredibus vrgentur: scientibus his quomodo eas opes parauerint, & quàm inuisi sint superis. Itaque vbi vnus est tyrannus, necesse est plures esse tyrannos.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
