Latin
XXXIIII
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 694
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si numerum dierum à coniunctione per quatuor duxeris, per nouemque diuiseris, habebis numerum signorum distantiae lunae à Sole, partiumque signi. Sol autem die decima Martij ingreditur Arietem, &post mensem propè ingreditur Taurum, atque deinceps per reliqua signiferi decem initia diuisionum. Angulos diuides prope aequalitatem in quotquot volueris partes, diuidendo primò per aequalia, donec fiant acutissimi: deinde produces latera aequaliter vnius partis, &basim in tot aequas partes diuides: ductisque ab angulo ad basis partes lineis, habebis angulum diuisum vt voles: inde idem de singulis faciendo, atque iungendo iuxta numerum diuisionem, perficies intentum: &hoc ess quod Carolus Bouillus voluit: sed credidit exactam esse Neque recta quae in tabula delineantur recta est, neque circulus circino descriptus exactus est circulus. Proportio verò periferiae ad dimetientem, minor est quàm XXII ad VII, &maior quàm CCXXIII ad LXXI. Cùm è puncto lineae ad perpendiculum livnneam extendere volueris, hoc quod ad guem facere contingit: puncto alio quovis proaccepto hinc inde secundum distantiam positi puncti, deduces periferarium portiones, quae se secabunt in medio punctorum propositorum: inde duces ex aduerso puncto rectam per punctum communis sectionis circulorum vltra tantundem extendendo, &ex extremo illo ad punctum datum recta ducta ad perpendiculum eidem insistet. Qui figuram sic describes, ex Durerio datam: lineam in decem aequas partes diuides, inde ex puncto medio secundum quantitatem duarum partium circulum describes, cuius pe riferiam in octo aequas partes ex lineae termi nis diuides: rursus altrinsecus ex totius linea extremis distantia septem partium portiones circulorum describes, tangentes in linea ipsa circuli descripti periferiam, quae se in aduersis secabunt punctis: duces etiam lineam contingentem circulum in puncto è regione oc cursus illarum partionum, recta intellecta ex sectione ad sectionem: altrinsecus ergo in punctis sectionum circuli constituto circini immobili pede, atque alio ad punctum aduersum occursus contingentis ad portiones circulorum, portiones rursus quatuor, duas ex superiori lineae parte, &duas ex inferiore describes, quae similiter sibi occurrent è directo primarum, sed inferiùs Rursus diuisa parte rectae inter locum contactus, &secundum concursum per aequalia, &medio puncto tanquam centro facto, des cribes secundum quantitatem breuioris lineae ex eo puncto ad portiones circulorum vltimo ductas, portionem vnam circuli quae inferiùs cadet, &sub puncto secundae sectionis, oualemque explebis figuram: haec tamen apud illum errata sunt, seu illius seu typographi vitio.