# Opera omnia. Vol. 1 695

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/695
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/695

Spiralem lineam quotquot volueris circunuolutionibus describere: & sit, vt gratia exem. pli velim tribus reuolutionibus: describam circulum satis magnum, & filum annectam, aut mobilem virgulam aeneam, iuxta semidiametri quantitatem: inde diuidam circulum in duodecim partes aequales: & quia volo tres reuolutiones, diuidam filum aut virgulam in trigintasex aequas partes: & si vellem quatuor, quod esset difficilius, assumerem quadruplum numeri diuisionis circuli, id est quadraginta octo: inde sensim ducto filo ad primam partem circuli è regione primae diuisionis a centro numeratae, & in eadem distantia à centro signabis punctum primum: & cum peruenerit filum seu virgula ad secundam sectionem circuli è regione secundae diuisionis in virgula, & secundum quantitatem distantiae puncti in virgula à centro, signabis secundum punctum: & ita procedes perpetuò, donec omnes reuolutiones & puncta virgulae quae simul perficientur, absoluantur. Vitimus enim punctus virgulae perfectis integris reuolutionibus, ad circuli periferiam terminabitur. Huiusmodi sexcenta inuenire licet. Velut, volo latus figurae tredecim basium: diuido latus quadrati in tres partes aequales: & si voluero latus figurae decemseptem basium, diuidam idem per quatuor Quantum verò possint minima, ostendunt praeparationes ciborum, paulo magis cocta, aut minus salsa, insipida, ingrata vehementer modico interuallo quàm iucunda: vestes, calcei, omniaque humana: lecti, equi, ignis, aqua, minimis variationibus delectant, aut molestia nos afficiunt. Idem in pactis, in conuentionibus in itineribus, in pugna, praeliis, curatione morborum. Quot in itineribus breui mora inciderunt in latrones? quot alij ob eandem vitauere periculum? vidi hominem, qui ob modicum gelu prolapsus interiit. Anno praeterito stiria glaciei occidit puerum. Simile exemplum apud Martialem legitur Quid hoc nos docet? nil aliud, quàm nostra omnia momentanea esse: vitam ipsam perexiguam: & quantumvis prolixa videatur, prenissimam esse: vnde & rectè viuere, & contemnere aduersa, & non discruciari secundis rebus aliorum, & minima quaeque obseruare, & nihil negligere: & quę naturaliter no bis ad prouidentiam offeruntur, considerare decet atque oportet. Istiusmodi cùm cogita ueris, & tranquilliùs & honestiùs viues: intelligesque nec Regibus, nec Principibus quicquam tam iucundum esse, quàm est sapientia.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
