# Opera omnia. Vol. 1 70

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, TABVLA LIBRORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/70

Docet hic liber animum nostrum esse immortalem: commu nique omnium sapientum consensu ex homine in hominem à supremo die transmigrare, multorum quoque mirabilium quae circa mortuorum imagines contingunt, tum aliorum causas reddit. Hic certè liber medius est inter obscu rissimos & clarissimos: humiles & altissimos Velut qui de anima simpliciter tractat humilium est nobilissimus, & qui de daemonibus nobilissimorum humillimus. De animi quoque immortalitate, Plato scripsit, sed ita vt per ironiam scripsisse videatur, dum seriis fabulas miscet. Illud quoque addimus quod praeter Aristotelem est non contra Simili ratione ex librorum De consolatio ne farragine librum, qui dicitur Consolato rius amantium, perficere destinaueram, sed maioribus intentus destiti. Perfeci autem primum contradicentium, quem impressit Octa uianus Scotus, inde denuo cum secundo Gryphius, additi sunt tres sequentes, vt omnes sint foliorum circiter quadringentorum: superest & farrago pro sequentibus aliis libris, sed hîc perfectos tantum connumeramus. Initium operis est, Vita hominis breuis est. Quilibet liber centum octo contradictiones continet. Fuerunt hi libri necessarij, nedum vtiles, ne multorum librorum iactura fieret, quasi vel supposititij haberentur, aut à viro, cui non plena fides adhiberi deberet, scripti: & vt sciremus quibus in casibus haec, aut illa conuenirent. Conscripsi & eodem tempore librum de libris propriis, imo non librum, sed potius tabulam deinde auxi, iterumque mutaui, donec ad hanc magnitudinem, huncque ordinem redigeretur. Non tam necessitate eorum quae adiiciebantur in dies, quàm etiam certo iudicio liber hic tam saepe mutatus est. Iconem ergo quandam mihi in eo proposui om nium eorum quae à me conscripta sunt, non solum ad memoriam confirmandam, eligendosque mihi libros quos prius absoluerem & castigarem: sed vt doceam quibus causis, temporibus, quoque ordine talia conscripse rim, & vt vim numinis suo loco test arer Imitatus sum in hoc scribendi genere Galenum, & Erasmum, qui ambo catalogum librorum suorum scripserunt. Quod si Erasmus maiore fuit authoritate, licuit imitari, s minore, cum rectè fecerit, mihi licuisse con stat. Plura de hoc non adiiciam, cum semet ipsum prodat. Anno M. D. xliij. Florentiam inuisi. Deinde Senas profectus Franciscum Sfondratum praefectum vrbis, virum omni laude dignum ac de me bene meritum salutaui. Is cum reuersus esset Mediolanum sequente aestate ob ingentia bella Academia in vrbem nostram translata est: abeuntibus etiam professoribus ob inopiam rei pecuniariae, locum eius accepi, qui Papiae iam anno M. D. XXXVI. pro me fuerat subrogatus, Medicinamque professus Mediolani, inde Papiae vsque ad M. D. ij. nisi quod M. D. xlvj. intermisi: scripsi igitur his annis commentaria in duas primas sectiones Aphorismorum, foliis celxxv. quorum initium m merari, quòd & in eo totam artem à me intium est, Intermissum diu ac penè interruuentam tradiderim: verùm humilioris cuiusptum legendi munus. Haec autem cum Epidemiorum interpretatione in quatuordecin dam argumenti, & in genere coniecturali versari videtur.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
