# Opera omnia. Vol. 1 74.5-8

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 74.5 to 74.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/74.5

modos & auctoritates. Res sanè dictu incredi75: Animalium domesticorum ostenta, bilis, nisi modum quo id fieri in vna quaque ar76 Hominum ostenta. te posset, in libris de Subtilitate nuper adie77. Partuum ostenta. cissemus. Alterum de vrinis, quod in quatuor libros diuiditur: magnitudo fol. exx. Initium: Cum Liber decimus quintus, de Diuinatione praecipuarum trium: docemus id primo genera artificiosa & causas vrinarum, in secundo verò significatu 78 Praesagia per singula genera rerum. ex causis per se deprompta. In tertio significata 2 Chiromanticae obseruationes ex morborum qualitate. In quarto compsitanam Tom. I specierum indicia, tum ea quae non adeò ad artem ipsam pertinent, necnon quae supra fidem ex hac cognitione habentur. Tota tractatio demonstratiua est, noua nec à quoquam medico alio scripta, cum alia principia habuerimus. Eovsque autem processimus, vt ex hac sola cognitione doceamus morbos, tempora exitus, ad miraculum vsque praecognoscere vt vel hoc solo acerbissimum genus homi num deuinctum saltem in posterum habeam, nam artem paruam edere minimè proposui Haec itaque sunt opera à me ad hanc vsque diem conscripta perfectaque, licet, vt dixi, plurima exciderint. Praeter haec autem innumera alia adortus sum, quae tamen non per feci: velut librum de facile parabilibus, vitam Galeni, librum de supernis, de quatuor linguis de instrumentis Zelandinis, de purgatione, de vita Christi, de morte, Epistolae caelestes Grammatica Graeca, Commentaria in septimum Collectaneorum. Multa praeterea quae nunc adhuc extant, è quorum numero sunt duo consilia de spirandi difficultate supra c. folia continentia. Multa etiam alia consilia scripta in Italia, Gallia, aliisque regionibus, Encomia Podagrae, Neronis, Medicinae ac Geometriae, Orationes plus minus xx. in laudem eo rum qui lauream susceperunt. Epistolae familiares, atque inter has, consolatoria ad Fran ciscum Gadium, qui ex maximo statu inter sacerdotes, quos Canonicos vocant, B. Augu stini, in carcerem coniectus miserè vitam ibi finiuit. Epistolae etiam nuncupatoriae de prae stantia scientiarum, vita studiosorum, laude librorum, atque dignitate disciplinarum Actio in Thessalonicum Medicum prima, cu ius initium est: Laudo prudens consilium tuum. Oratio in laudem Collegij Mediolanensis: cuius initium est: Cùm in omni. Hae ambae foliorum sunt xxx.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
