# Opera omnia. Vol. 1 74.9-12

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 74.9 to 74.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/74.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/74.9

Tituli librorum classicorum auctorum pars libri secretorum. Ars magna alia in Arithmetica. Farrago septem librorum aliorum contradicentium Me dicorum. Farrago alia magna omnis generis Declaratio magnitudinis Arcae Noae. Consilium an nocte homo hominem visu dignoscere possit, quod etiam impressum est. Quod verò omnibus majus est nullus liber minus quà ter scriptus est, cum aliqui etiam decies, plerique quinquies, vt Ars magna, libri de Sub tilitate, sed nullus maior labor quàm libri de Rerum Varietate, quem cum saepius mutassem, demum traductis quibuscunque insignioribus rebus in libros de Subtilitate, ita illum exhausi, vt totus denuo conscribendus fuerit, atque ex integro restituendus. Videtur autem mihi haec multitudo varietasque rorum somnio quodam vsque ab initio, scilicet dum librum de Astrorum iudiciis inchoassem, pauloque postquam aliud somnium videram quod me ad scribendum audendum que impulerat, demonstrata. Quadam enim nocte corpore exutus in caelo Lunae cum patris anima esse videbar, sed cum illam non viderem, dixit, ecce ego tibi socius datus sum. Dum ego multa percunctari ab illo coepi, ad quae respondens inter reliqua me monui vbinam essem, & quòd post vij. annorum millia in Mercurij caelum essem ascensurus Inde post totidem annos in Veneris, ac dein de Solis, donec ad Paradisum, qui in mun di summo est, accederem. Haec ego cum voluptate audiebam. Vanum somnium existima re poteram, ni tot postmodum scripsissem qua Planetarum significatis congruere videntur, vt omnia quae ad somnij interpretationem pertinent, complexus videar. Nam Paradisus libros de Arcanis aeternitatis significare potest. Multitudo stellarum quae in octauo orbe est, Libros de Rerum Varietate, & Subtilitate: Solis orbis, Medicae artis libros: ab Apolline enim ars ea originem sumpsit.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
