# Opera omnia. Vol. 1 76.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 76.1 to 76.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/76.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/76.1

lib. ij. fol. 2. 4. lib. xiv. fol. 320. Operis perfecti. Collectus igitur numerus librorum, qui Musicae editi sunt aut editioni parati, exc. foliorum De iudiciis Astrorum. lib. X. fo. 200 autem V. M. Hucusque igitur nomina, magni Commentaria in Ptolemaeum. libr. iv. tudines, tractationem, vsum, praecipuaque librorum conscripsimus, ordinem quoque. Nam eo ordine legendi sunt quo etiam in classes Secunda classis naturalium. fuere dispositi. Obiicient quidam arguentque lib. vij. fo. 160. De Arcanis aeternitatis. me, quòd cum minimam partem librorum prolib. iv. fo. 120 De Fatopositorum ediderim hunc librum tot pollicenlib. j. fo. 60 De animi immottalitate tem iam edam: quem post omnes editos aut lib. xxi. fo. 280 10 De Subtilitate. saltem maiorem partem praestabat publicare: lib. xvij. fol. 260 11 De Varietate Rerum. nam facile cuique est scribere se multos libros compo Tom. I. composuisse, titulosque eorum, ac etiam capitum publicasse. Vt vanitatis cuiusdam hoc exemplum potius quam emeritae laudis dici possit. Atque ita esset si non plus laboris ac temporis in libris de Subtilitate & de Rerum varietate quàm in omnibus aliis simul insumptum esset. Itaque non nisi editis libris de Rerum Varietate hunc in publicum emisi. Sciens ad reliquorum absolutionem vix tres menses requiri, ita vt castigati omnes intra quadriennium ad summum in publicum prodire possint. Itaque hactenus de his satis. Nunc verò cur scribendi munus hoc aggressus sim, nec temerè, exponam. Primum quidem numinis impulsu, deinde etiam ipsa rei praestantia, quae me ad hoc inuitabat, demum quod nihilo ditior aliud faciens euadere potuissem nec foelicius viuere. Praesentiam quidem numinis mihi affuisse non dicam, sed tamen haud absurde forsan id mihi persuasi: quandoquidem pri mum monitus toties per somnium multa per egi multaque declinaui, quae si euenissent, non hucusque peruenire potuissem. Quin etiam quasi coactus & ab aliis negotiis reuocatus sum ad studia. Neque inter tot oppugnationes aut victum, aut oppressum, vel impeditum, in tantaque paupertate nihil omnino defuisse majus mihi videtur, quàm vt sapientiae meae tribuam.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
