# Opera omnia. Vol. 1 76.5-8

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 76.5 to 76.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/76.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/76.5

Sed haec minora sunt quàm vt forsan numinis vim attestentur: at toties seruatum diuina ope à peste, ab inimicis, à desperata intercute in infantia, nunquam caedi interfuisse, aut vbi quis vulneraretur, quamuis etiam accurrerem, imo nec in venatione, res mihi magna videtur. Denique natum hac aetate florida, tot mira occurrisse, non sine numine credam. Quod si quis adiiciat admonitionem patris per somnum, qua ad studia literarum exci tabatur, profectò res mira videri possit hunc casum, si modo casus est, tot attulisse, tamque constanter praeter opinionem. Sed iam ad alia transeamus, quilibet de hoc sibi, quod velit, statuat, ego, quid credam, habeo; tum praesertim cum non monitus sim tantum, sed multi etiam edoctus fuerim per somnum, de quibus necdum cogitaueram. Sed & si numen omne abesset, quod tamen non tam absque ingratitudinis vitio admitte re possum, quàm absque iactantiae suspicione negare, cum quilibet nouerit, qui ea quae de Arcanis aeternitatis legerit atque in eis fuerit exercitatus, esse verissima, nihilominus ve sponte hoc vitae genus eligendo praestantissimum elegisse videor. Vt enim de Anaxagora ad Eudemum scripsit Aristoteles, interrogatus ille quinam foelix esset? Respondit nullum eo rum quos existimas, sed qui à foelicitate alienissimus tibi videatur, animaduerterat enim neminem nisi magnum, aut pulchrum, aut di uitem, foelicis appellatione dignum illi censeri, cum contrà sibi foelices beatique haberentur, qui iustis honestisque actionibus tran quillè incumberent, diuinaque aliqua contenplatione participarent. Neque id congruer mihi quod ex Aristotele vulgatum est, existi mauerim: scilicet quòd pauperes diuitias, diuites sapientiam quaerant.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
