Latin
77.1 to 77.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 77.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quamuis de numine, somniis, atque impulsu excusari pos sem, ostensurum tamen spero, etiam si proponatur bonorum finis ipsa voluptas iuxta Epicurum, optimum vitae genus me mihi elegisse Atque id tam apertè facere posse confido, vt nemo adeò sit huic causae infensus, quem non in meam sententiam traham. Id verò commodius facturus sum si vtilitates scribentium aliquod dignum nonnunquam inuentum mortalibus edocuero. Itaque primum ab exemplis clarissimorum virorum iudicium sumendum reor, qui cum tot laboribus ac difficultatibus huic muneri addicti sunt. Quis enim Platone sapientior? Aristotele prudentior? Theophrasto doctior? Hippocrate grauior? Galeno acutior? Cicerone facundior? Caesare Dictatore potentior? Hieronymo sanctior? Antisthene pauperior? Zenone melior? Cleanthe aerumnosior? Plinio impeditior? Sylla deterior aut imperitior? &tamen omnes conati sunt imaginem suae mentis posteris scribendo relinquere. Quinimo alij sumptibus suis &industria aliena nomen apud posteros quaesiuerunt: Velut Iustinianus Imperator, Alphonsus Castellae, vt vocant, Rex, &Constantinus Caesar, ille leges, hic agriculturae praecepta, horum medius tabulas Astronomicas reliquit. Ingenui magis hominis fuerat rem vt gesta est, fateri. Memorabile quoque factum Sostrati Gnidi fuit, qui cum turrim in Pharo Regis nomine exaedific asset, exterius quidem obducta calce nomen Regis inscripsit: marmori autem, Sostratu Dexiphanes Gnidius diis nauigantibus salutiferis. Quod etiam Mausoli Architecti fecisse ferunt. An ergo omnes hi desipuere, qui non solum sapientissimi, sed etiam foelicissimi fuerunt? at dices, diuites hi erant &potentes, nequaquam. Nam Zeno pauper, Antistheni nihil fuit, Cleanthes verò noctu aquae haurienda operam dabat pro hortis irrigandis, assiduè verò studiis incumbebat, scribebantque de die adeò vt Ix. libros reliquisse feratur. Zenonis verò libri sunt innumerabiles. Sed iam ad rationem accedamus, primum quidem nihil esse delectabilius ipsa sapientia haud dubium esse debet. Vt tamen euidentius hoc sit, scire oportet omnem iucunditatem esse in voluptate omnem tristitiam in dolore. Animalia igitur, quòd sensu praedita sint, delectationem habent: plantae autem non habent: aut si habent, exiguam ac quasi insensibilem. Sed cum animalia rationis expertia non cognoscant se affici voluptate, licet afficiantur, eorum longè minor est delectatio: hominibus autem maior, quoniam magis cognoscunt.