# Opera omnia. Vol. 1 79.10-12

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 79.10 to 79.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/79.10

Neque hac in parte fortunam meam adeò acerbam expertus sum velut in aliis causis: nam cum primum in publicum prodiere, statim in omnium manibus esse coeperunt: & tot eruditorum testimonio comprobari: vt nesciam an in propriis an in alienis libris nostra magis legantur: & an Galeno, aut Aristo teli, aut Archimedi id sua aetate contigerit, vt viuorum sententiae in tot aliorum libris insertae forent. Et quod vix post fata paucis conceditur, mihi vni multò ante à tot illustribus viris datum sit. Vt Laberij sententia illa bellen nobis conueniat, fortuna immoderata in bono atque in malo. Nam neque ego sperare potui, imo ne optare quidem ausus, vt me viuo viri plusquam quinquaginta, quorum maior pars inter classicos numerari potest, in suis libris nostris sententiis nominatim tanquam firmis testimoniis vterentur. Atque eo praesertim haec maiora videri debent, quòd Galenus, qui nunc tantus habetur, sua aetate contemnebatur: vt ex illius testimonio in libro de ordine propriorum librorum clarè videre icet. Inquit enim ibi: Mihi propositum non fuit vt libri mei quasi per manus ad posteros peruenirent, quando nec hos quos emiseram, iam placere multis viderem. Inde paulò post subiicit: Persuasum mihi est si vel Musae aliquid conscriberent, non id multò gratius futurum vel indoctissimi viri scriptis Quam facilè etiam Galeno fuerit libros suos conscribere, quàm nobis, quilibet intelligit, cùm non aliorum sententiis nec experimen tis, nisi perquam rarò inniteretur. Sed quicquid in mentem veniebat, propria fretus authoritate, & si cum magno iudicio, literis mandabat.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
