# Opera omnia. Vol. 1 8.1-5

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 8.1 to 8.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/8.1

CAPVT VIII. Victus ratio. Ecumbere horis decem, dormire si bene valeo & rectè, octo, si malè quatuor aut quinque, surgere hora diei secunda: si vigilia torqueret, surgebam, & deambulabam circa lectum, cogitabam de Orochilia, bstinebam à cibo, vel plusquam dimidio: medicamentis parum, praeterquam populeonis vnguento vsus sum vel vrsi adipe, aut oleo nymphearum quibus inungebantur loca xvii. femora, pedum plantae, ceruix, cubiti, carpi, tempora iugulares, cor, iecur, superius labium. Matutina vigilia distorquebar nimis, & prandium semper coena minus fuit: cùm post L. annum, mane contentus fuerim pane ex iure, & ab initio etiam ex aqua, & vuis Creticis magnis Zibibis appellatis. Post variè egi: nil minus tamen quàm vt vitello oui cum panis vnciis 2. aut parum plus, modicoque vini meri, aut sine, prandium exigerem. Vel si dies sit Veneris aut Sabbati pane ex iure chamarum, vel astacorum tentaui carnis modicum, nihil melius vitulina solida, in olla cocta absque liquore vllo, verum dorso gladiorum diu verberata, inueni: huic acquieui, destillare solet per se intinctum, quo nullus melior, est enim multo humidior; pinguiorque ipsa carne assata in veru. In Coena terculo vtor maximè ex beta, aliquando oriza, acetario ex cichorea, sed magis placet sonchus spinosus latiore folio, ex cichorea candida radix. Piscibus vescor libentius quam carne, modo boni atque recentes. Carnes solidas amo (& sumen vitulinum & apri) assatas, & subtiliter detritas tenuissimis gladiis, placet ignis. In Coena dulci vino, & nouo delector ad quantitatem semi librae, aquae duplum, & plus etiam: delector maxime alis Gallinaceorum iuuenum, iecoribus Gallinarum, & Columborum turritorum, totaque parte sanguinea. Astacorum etiam fluuialium su oblector, quòd mater dum essem in aluo tam auidè comederit: item Chamis atque Ostreis. Praeterea libentius & maiore cum vtilitate piscibus, quàm carnibus vescor: soleis, passeribus, rhombis, gobiis, testudinibus terrestribus, laschis, tum trigliis seu mullis: caponibus seu cuculis, coruis, merluciis, id est, asellis: spigola, id est, lupo, laterinis, atherinis: vmbrina, vmbra. Ex dulcibus autem aquis, Luciis, Cyprinis, Persicis, vtrisque laschis, id est, sargonibus: Cauedenis, squalis: Tarantela, Thymnis, Halecibus salsis, mollibus, ac duris magis. Mirum quod Thelinas, id est, chamas vt suaues edamus, & anas Gongolas seu Conchas vt venenosas fugiamus.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
