Latin
8.6 to 8.9
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 8.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Item limaces nisi purgatos: placent astaci dulcium aquarum, &caetera crustata: salsarum nimis dura sunt, Anguillae, Ranae, fungi etiam maligna. Gaudeo dulcibus melle, saccharo, vuis pensilibus, maturis, peponibus postquam illorum intellexi Theriacam, Ficubus, Cerasis, Persicis, Sappa, nec ab vllo horum laesus vsque in praesentem diem. Oleo supra modum delector, &sale misto, ac mollibus Oliuis: ab allio etiam iuuor, sed ruta alexipharmacum non solum ad custodiam, sed ad omnia veneficia, proprium mihi semper fuit iuueni atque seni, vtile etiam expertus sum absynthium Romanum. Veneri neque immoderatè incubui, nec ex superfluo vsu multum laesus sum: nunc tamen manifestè ventriculum labefactat; piscibus in craticula vilioribus, modo recentibus, mollibus, carne alba delectatus, non sine commodo sum. Quillum caseum valde pinguem non aspernor. Cyprinum à iii. libris ad vii. sed selectis pastibus, omnibus praefero eduliis. Ex piscibus magnis sumo caput &ventrem, ex paruis dorsum &caudam. Caput semper elixum, &in magnis partes reliquas, aut in craticula: molles frixos aut non multum elixatos. In quadrupedibus alba meliora, sanguinea duriora cor, iecur, renes: pulmo molior: extrema parum nutriunt. In quibus rubra praeter cor mollia: alba mediocria, praeter testes, qui sunt molles: liuentia duriora Summa rei genera septem, aër, somnus, exercitatio, cibus, potus, medicamenta, medium: Species quindecim, ex aëre, somno, exercitio, pane, carnibus, lacte, ouis, piscibus, cleo, sale, aqua, ficubus, ruta, vuis aut acri coepa. Praeparatoria quindecim, Ignis, Cinis, Balneum, Aqua, Patina, Sartago Veru, Crates, Pistillus, Gladij acies, Dorsum: Tyrocnestis, Petroselinum, Rosmarinus, &Laurus. Exercitationes Rota Moletrina, Deambulatio, Equitatio, Pila parua carpentum, spataria nota armorum fabris, Equitatio, sella, Nauigatio, Politura Chartarum, Frictio seu lotio, Quindecim. Verum vt in sacris, rem ad pauca, profunda cogitatione, &splendida ratione redegi: nam sine splendore quaedam tibi minus aperta videbuntur, quae sunt clarissima. Quinque sunt quae modice non nisi seni sumenda sunt: Panis, pisces, caseus, vinum &aqua: duo vt medicamenta mastix, &coriandrum, sed ex multo saccharo: condimenta duo crocus &sal, hoc &elementum; quatuor mediocriter: sunt enim alimenta caro, vitelli ouorum, zibibum, &oleum: quod &elementum absconditum, &proportione respondens stellarum elemento ignitum