# Opera omnia. Vol. 1 80.5-6

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 80.5 to 80.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/80.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/80.5

Amatus verò Lusitanus qui cum nomen prouinciae pro familia supposuerit, hominem ignotum se planè declarat (credo) vt nomen aliquod compararet, tam obscitanter me calumniatur, vnoque tantùm loco, vt vel delirasse vel ebrium fuisse constet: cùm ea scripserit imponatque mihi, qua ego neque somniaueram. Est suus liber impressus, est noster De malo medendi vsu. Vt quisque possit verba conferre, ac videre temeritatem, ne dicam, an stultitiam: qui homidem accusat de eo quod nec ille vnquam cogitauit. Itaque non solum ob hoc, sed ob ea quae de vena aiuga scripsit, existimo hominem hunc egregiè mentiri, vt in caeteris, quae si vera essent, non essent contemnenda, velut mendaci viro fides non adhiberi debeat. Nam seu prudens mentitur, seu non assecutus est sensum, seu oscitanter legendo deceptus est in tam clara re, quid sperandum est de aliis? Tertius fuit Rondelletius, vir Gallus: qui nacta occasione vno ex loco multis modis nos acculat. Huic ignoscendum, qui Aristotelem & Galenum non vno in loco, vt me, sed in pluribus sigillet.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
