Latin
91.5 to 91.8
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 91.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Totus corporis habitus admodum gracilis: &cum tabidis Hippocratica facies maximè accedat, nihil tamen illi proximum habet praeter collapsa tempora ob musculorum (quos à tempo ribus crotaphitas appellant) substantiam diminutam: reliquae faciei partes à sana ferè nihil absunt. Itaque dum morbus dat inducias, ita habent totius corporis robora vt hominis penitus sani munia obire valeat; qua maximè ratione tanto morbo idonea praesidia &ipsi eo tempore adhiberi &ipse valide perferre queat. Habes morbi integram rationem quem hactenus vt lenirem, &ne in deterius rueret praecauerem: quibus remediis, quo labore, qua industria fuerim vsus aliquando fauentibus Superis intelliges. Ego enim absolutam illius curationem neque vnquam expectaui, nec quantumvis efficacissimis praesidiis contingere posse confido, tum propter caeli humiditatem (&si non nihil salcedinis ex maritima participet) &ventorum impetum, tum ob illius perpetuos laborum cruciatus, quibus Reipublicae causa, quae ferè tota ex eo tanquam tenui filo pendet, noctes diesque distorquetur ita, vt vix in tanta negotiorum vastitate interspirare liceat, multò minus sanitati indulgendo ea praestare quae bonus noster Hippocrates non solum in Medico, sed &aegroto &caeteris summè desiderat. Iam verò quibuscunque negotiorum tumultibus relictis, Lutetiam omnium disciplinarum genere, &maximè Medicina Ciuitatem florentissimam profectus est, totam sanitati operam ibidem nauaturus. Quoniam autem à me de tua singulari virtute, eruditione eximia, &exercitatissima in re Medica experientia, frequenter monitus est, suppetias tuas tanquam morbi validissimum propugnaculum auidissimè Archiepiscopus exoptat: quibus iam ita confidit (quod ad restituendum sanitatem non parum conducere videtur) vt inde sibi accessuram sanitatem tanquam ex Apollineis propitiis manibus persuasum habeat. Itaque non olum hac in re consilio tuo vti, sed tua praesentia frui tam cupidus est, vt nulli cuiuis sumptui, quo te Lutetiam possit ad aliquod dies allicere, velit parcere. Quamobrem fac, obsecro, vt te tam multorum &magnorum Philosophorum alumna Lutetia semel videat, tam multi docti amplectentur &admirabuntur: &cuius scripta magna cum religione voluunt, cum maiori honore suscipiant, colant, &venerentur.