# Opera omnia. Vol. 1 91.9-11

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 91.9 to 91.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/91.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/91.9

Itaque quantum temporis viae peragendae voles, quem comitatum, quos sumptus, quantum nummi, tantùm ab eo qui has perfert, accipies; nec si aetas, corporis valetudo patitur & adsit voluntas, quo citius res peragatur, angariarum praestatio deerit; nec etiam si opus fuerit, Principum commeatus, seu vtriusque patriae fides publica. Hoc denique vnum scito, Vir optime, tibi cum humanissimo & liberalissimo Principe negotium esse: de quo non minus tutò tibi ipsi polliceri potes, quam ipse de te expectationem concepit. Ille à te corporis bonum expectat, tu non mediocris fortunae accipies: imo non fortunae sed potius laboris tui, & singularis doctrinae ac virtutis merita praemia. Quod si aetas, Musae domesticae, Penates, tempus, negotia, amici, vel aliud quoduis eò te adduci non patiantur vt Lutetiam accedas, saltem Lugdunum tibi viciniorem & famosam ciuitatem venias. Hoc à te pro tua humanitate contendimus, honoris bonique non vulgaris causa optamus, non vni etiam optimo Principi hac ratione solum obsequuturus, sed totam vnam Rempublicam & regnum tibi plurimum deuincturus. Quod si petitorum neutrum (quod non expectamus) concesseris, interim prudentis tui consilij morbo dicto (qui in Phthisim aut deterius, quod Deus auertat, ruere promptus est) oppugnando idonei nos integerrimè, obsecro, mone: & quod visum fuerit, plar hoc fuit. Erat autem Archiepiscopus ipse fuerit, accipe, nihil omittens quod in illius qui scribebat; & ego interim Lugduni plura demolitionem facere posse deprehenderis. Quod consilia conscripsi pro nobilibus qui diuersis quidem pro tua syncera fide facturum non morbis laborabant. dubito.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
