# Opera omnia. Vol. 1 93.1-4

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, 93.1 to 93.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/93.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/93.1

De caeteris autem his literis non commemoratis Gulielmo Casanato qui eas tibi reddet, fidem dato Haec ille persuasit non solum Epistola, sed Medici sui preces; tandem accessi Lutetiam ibi Regij Medici conuacati de morbo disseruerunt, me audiente quidem, non tamen loquente, quòd ipsi, cum Regij essent Medici, locum dicendi vltimum postularent: ego cum post illos essem vocatus, nec eum curassem vnquam, vt illi, deberi mihi intelligebam; tandem vbi simul pransi essemus, actum est de negocio. Postulabant autem & votum meum, sed interponere, quanquam honestissimo tunc loco nolui. Dicessi, iui in Scotiam Londino transiens, & Regem Anglorum conueniens. Vbi veni ad Archiepiscopum quae proposita erant à Medicis Regiis exequi studens, nihil profeci; atque ita xl. dies triui absque vtilitate: imo cum iactura. Erat enim corpus tabidum, senij tabe; quod vb adnimauerti admonitus à familiari meo loan Paulo Paladino, qui tum optabat discedere, videbaturque hac causa suo voto fauere: mutaui consilium, & causam erroris illi declarans ita effeci vt intra XXXV. dies reliquos. quibus ibi mansi, morbus mitesceret, carc restauraretur. Interim autem concurrebant multi, imo penè tota nobilitas, adeò vt meminerim aliquando ex duabus Medicamentorum descriptionibus vna die accepisse xix coronatos aureos. Cumque hyems succederet, decreui secedere, ac in patriam reuerti; neque enim tutum omnino ibi manere existima bam, seub ob aëris intemperiem, seu ob vnius è meis familiaribus improbitatem: quippe quinque mecum duxeram, sed vnus satis erat maledicus, inuidius, auarissimus, Dei contemptor. Importunt igitur missionem quaesiui, quam vix impetraui. Nam rationes multas Archiepiscopus adducebat, morbum non curatum, imo vix leuatum, paruam moram pro tam longo itinere, bella quantum saeuiebant, ingruentem hyemem, posse me mora quinque aut sex mensium omnibus satisface re. Atque haec omnia ego vera esse intelligebam: sed id me torquebat, quòd ille nesciret in quanto periculo versarer vrgebat etiam me filiorum amor. Et certè neque ego illius liberalitatem, neque ille me nouerat.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
