Latin
93.9 to 93.11
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 93.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem à tempore tuorum Medicamentorum tanta arte &dexteritate praescriptorum &compositorum, morbus ille mihi peculiaris &rarius &leuius multò me inuasit: quandoque enim accessiones solitae vix in mense semel, aliquando verò bimestri spatio me opprimunt. Nec tum quidem vrgent, neque premunt more solito, sed solummodo persentisco leuissimè. Ingratitudinis vitio me insimulari liceret (quemadmodum ingenuè fateor) si ista tot &tanta beneficia non recognoscerem, &gratias referrem. Sed iam Epistolam ad te mitto viuam (nempe hunc Michaëlem) idcirco oro, ex animoque precor excellentiam tuam, vt si vsui tibi esse possim ope, opera, aut opibus, isti renunciaueris: qui me quam celerrimè certiorem faciet; id vbi ego resciuero, in promptu rem factam esse existimato, Praeterea. Dominus Gulielmus Casanatus Medicus anno superiore lares inuisit paternos, neque adhuc reuersus est. Vir sanè mulis nominibus &honore dignus, cuiusque necessitudo &cohabitatio iucunda fuisset. Multum tuam tamen excellentiam praemonere volo atque obsecro, ne à munere scribendi solito mihi deficias, &ne seiunctis corporibus, animi fiant disiuncti, sed praesentes perpetuò. Famulos &tuos domesticos meo nomine salutatos opto. Vale, ex nostra Metropolitana sede Sancti Andreae Kalendis Octobris. M. D. liv Has ipsemet Archiepiscopus scripsit; ege verò curaui vt adiicerentur, quoniam scio multos &iuremerito de exitu rei dubitasse.