Latin
98.1 to 98.5
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 98.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
quòd viderem nostras actiones nobis pers a pe inuitis fieri, certoque ordine coniuncto successus rerum edocere, quanta vis Fati esset. Et certè magis fato adde Fato scribendum compulsus sum, quàm alia quauis ratione Verùm vtilitas operis est, omnia aequiore animo ferre. Atque id mihi postmodum euenit, vt vsui magno esset. Narrabo autem historiam admirandam: quam si quem legere pigebit, illud Poëtae dicat: Si nimius videor, seraque coronide longu Esse liber: legito pauca, libellus ero. Nec est vt de veritate ac fide huius rei quisquam dubitet, cùm me haud meminerim iam multis annis mentitum esse: adeò veritatis semper amans fui. Erat etiam mihi perpetuò studiorum &perpetuitatis tanta cura, vt dum reliqua negligerem, vulgus, omnis boni hostis, me accusaret atque damnaret. Itaque &quaedam consecutus sum, siue promeruerim, siue ob ea is animus mihi datus sit, quae supra communem hominum naturam sunt: velut neminem vulneratum coram me, toties praeuidisse meorum exitia, toties ereptum à periculis: quae dicuntur, agitantur ve procul, aut etiam propè clàm, contra me, aut pro me, praesenti aure sentire, &manifesto prodigio, &tot annis nunquam fallente euentu. Omitto, quòd etiam nulla fera me praesente vulnerata sit multaque alia eiusmodi, quae &in libris de Rerum varietate, &in Theonosto scripsi. Sed iam ad rem redeo. Vitam ducebam in Saccensi oppido, vt mihi videbar, infoelicissimè: sed annum non sat teneo, quod antè ab anno (ni fallor) vigesimo vsque ad eam diem, muliere nulla potiri ob frigiditatem potueram: cum nocte quadam somniaui, me in Paradiso (ita enim ianitor ille pomarium id omnis pomorum generis refertum appellabat esse, miraque admodum in eo voluptate frui cùm ecce ante vestibulum ostij, cui prope eram, vidi puellam veste alba indutam, non valde ornata. cuius faciem cùm essem intuitus, ad illam quae extra pomarij ostium stabat accessi: &vix extuli pedem, cùm ianitor ille ostium occlusit: rogabam vt admitteret: negauit reditum, dicens: Intùs eras, cur exiuisti? Itaque cùm quid agerem non haberem, puellam coepi amplexari: atque illa etiam mihi abblandiebatur. Paucis igitur post mensibus, cùm domus Altobelli tribuni militum in oppido Saccensi tota concremata esset, domum ille contiguam meae conduxit.