# Opera omnia. Vol. 1 iii

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/iii

DE LAMOIGNON. SVPREMI GALLIARVM SENATVS PRINCIPI IDE quid agas, Scipio, acipenser iste paucorum hominum est: praemonebat non infacetus conviva. Videmus quid agamus, ILLVSTRISSIME GVILIELME, Autor iste, quantumvis multorum voluminum, paucorum tamen hominum est: Sed Tui similium, sed illustrium convivarum sed ingentium librorum heluonum: Idemque ille Te dignissimus est, & Tu illo. HIERONYMVS CARDANVS vafer ille Italus, versatili vir ingenio, & centum Doctor artium, atria tua pulsat, quaesiturus patronum proli suae; quam novam atque numerosam Europae nunc primùm ostentare gestit. Nobis autem, tanquam nutriciis & educatoribus vti voluit, qui hos foetus, si non ab vtero rubentes, saltem à praelo madentes, limini tuo sisteremus. Atque vtinam quantum ille ingenij & eruditionis in scribendo adhibuit, tantundem nos industriae ac diligentiae in publicando impendisse, agnoscat literatorum natio. Quidquid sit, sincerè testamur, nos nihil curae omisisse, ad omnia huius Autoris perquirenda, exscribenda, & emaculanda.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
