# Opera omnia. Vol. 1 iv

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/opera-omnia-vol-1/iv

Ne quid enim omnino tanti viri dilitesceret; vel in sordibus, aut privatâ cedro diutiùs jacêret; rimati sumus plurimarum angulos bibliothecarum, in Gallia, Italia, Germania: vnde manuscriptos codices, & ipsa Cardani autographa, hamis aureis expiscati sumus. In primis autem curavimus, Purpuratae Themidis Princeps, ne quid nisi legitimum & genuinum hîc immisceretur: quod facillimè euincet styli germanitas, sensuumque vniformis tenor. Et certè si quid adulterinum obtruderemus, statim id subolfaceret tua Lutetia, nasuta ciuitas, & tunc, Vae, aeternum vae, falsariis Felici autem casu factum est, vt quemadmodum Cardani Opera Priora ante plures annos lucem aspexerunt in illustri Basilea, Romana Numatij Planci colonia; ita haec Posthuma & Nova, simul cum Prioribus; publicet hodie nostra Lugdunum, altera Planci colonia. Vtraque ciuitas sanè digna, quae generosos foetus Orbi daret; Romanosque spiritus liberis hominis liberrimi inspiraret; eiusque Manibus exultabunda acclamaret, Deae tuae, Cardane, Deae tuae te fortunant, Fama, Libertas: & Eruditio.

---

Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
