Latin
ix
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 ix
Unproofread scanNot analysed yet
Idque factum est exultante Lutetia, immo toto Regno, cui iam notissimus eras; quandoquidem Sacrum Principis Consistorium, in quo virtutis tyrocinium posueras, in vniversam Galliam Iuris obtinet dictamen. Nec poterat quisquam eligi, magis ex voto publico, qui luctum illum detergeret, lacrymasque siccaret, quas effundebant boni omnes, ob immaturam mortem Illustrissimi Decessoris tui, POMPONII BELLEVRAEI, origine Lugdunensis: Quem Themis, &Charites, sibi de meliore metallo Conflarant. Malè sit vobis, fata, invida fata, Quae rapuistis eum, properantem ad gloriam Avorum. Sed Magno bene sit Regi, agricolae ingenioso, Qui facit vt vivat, similique repullulet auro. Etenim, Nobilissime Guilielme, Tibi cum Pomponio cognata virtus cognatos etiam honores, cognataque efflagitat encomia. Tu, sicut Ille, quantus quantus es, totus es candor &probitas. Tibi, sicut Illi, mens alta, solers ingenium, os affabile, manus purissimae.