Latin
vi
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 vi
Unproofread scanNot analysed yet
Et veluti summè semper vitat, alienae opinionis mancipium esse, ita se suaque nunquam stolidè admiratur, aut callidè occultat; vir minimè omnium dissimulator sui; immo seuerior suorum errorum propriaeque vitae censor, quàm alienae. Caeterum, vastitate ingenij vniuersa in scientiis complexus est, quae vix singula singuli assequi potuere. Ac fortassis nimiò multa sciebat, quae ignorare tutissimum est: Verùm illa ideo sciebat, vt refelleret, aut execraretur, aut irrideret. Optandum tamen foret, vt suo ille ingenio dare fraenos maluisset, solamque excolere Physiologiam, sororemque eius Medicinam; quàm volitare &luxuriari per omnia rerum; politica, oeconomica, mechanica, astrologica, caduca, aeterna, superna, inferna.