Latin
xi
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 xi
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd citò ius reddere amas, bis reddere est: pręcipuè nobis è remotioribus provinciis, qui ad tribunalia vestra trahimur, anhelantes Romana milliaria tercentum &sexaginta; diaetas autem legales octodecim. Hisce miseriis finem vel modum imponere, totamque litigiorum viperinam sobolem extinguere, vel eam ad suos autores amandare, pium erit &iustum. Norunt eruditi, à qua mundi plaga nos invaserit ista pestis; &à quonam tempore Fori peritia olim apud nos facilis &simplex, degeneraverit in vulpinam Artem, &lupinam; ipsaque nostra Iurisprudentia, casta, sancta, &veneranda, saepe tamen impuris manibus contrectata, vix evaserit, quin ex matrona Gallica fieret Avenionensis arlotta. Hasce sordes eluere, Divamque pristinae restituere majestati, multi ante Te conati sunt Viri magni: sed nescio quo semper fato reluctata est temporum iniquitas; quae ipsis indomabilior fuit, quàm ista sit quae hodie, tranquillo Regno, sola Tibi restat edomanda, hominum malitia. Hanc minutatim conteres, improborum malleus fortissimus: Quidquid autem venenati pulvisculi residuum erit, quotidiano Senatusconsultorum spiritu difflabis. Optabile facinus, &arduum minimè tamen desperandum, Te promotore magno; majoremque Auspice LVDOVICO, ad hoc nobis ADEO DATO, vt aggrediatur OPVS HEROICVM EMENDATIONIS SVORVM TEMPORVM.