Latin
CREMONEN. POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 103
Unproofread scanNot analysed yet
POET. LIB. II
Saepe suis subito inuenient accommoda uotis,
Altera nempe arti tantum est obnoxia cura,
Vnde solent laudem imprimis optare poetae
Vestibulum ante ipsum, primoque in limine semper
Prudentes leuiter rerum fastigia summa
Libant, et parcis attingunt omnia dictis,
Quae canere statuere, simul coelestia Diuum
Auxilia implorant propriis nil uiribus ausi.
Quos ores autem non magni denique refert,
Dum memor auspiciis cuiusquam cuncta Deorum
Aggrediare. Iouis neque enim nisi rite uocato
Numine fas quicquam ordiri mortalibus altum.
Nec sat opem implorare semel musasque ciere
Sed quoties ueluti scopuli durissima dictu
O biicient se se tibi non superanda labore
Mortali, diuos toties orare licebit.
Incipiens odium fugito, facilesque legentum
Nil tumidus demulce animos, nec grandia iam tum
Conuenit, aut nimium cultum ostentantia fari.
O mnia sed nudis prope erit fas promere uerbis.