# Syphilis 104

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/104

Ne si magna sones, cum nondum ad praelia uentum,
Deficias medio irrisus certamine, cum res
Postulat ingentes animos, uiresque ualentes.
Principiis potius semper maiora sequantur.
Protinus illectas succende cupidine mentes,
Et studium lectorum animis innecte legendi.
Iam uero cum rem propones, nomine nunquam
Prodere conueniet manifesto. semper opertis
Indiciis, longe et uerborum ambage petita
Significant, umbraque obducunt. inde tamen cen
Sublustri e nebula rerum tralucet imago,
Clarius et certis datur omnia cernere signis
Hinc si dura mihi passus dicendus Vlysses.
Non illum uero memorabo nomine, sed qui
Et mores hominum multorum uidit, et urbes
Naufragus euersae post saeua incendia Troiae.
Addam alia an gustis complectens omnia dictis.
Ergo age quae uates seruandi cura fatiget
Ordinis intentos operi, cum carmine aperto
Rem tempus narrare, loco ut disposta decenti

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
