# Syphilis 106

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/106

Haud tamen interea quae praecessere silendum,
Aulide iurantes Danaos, uectasque per aequor
Mille rates, raptusque Helenes, et coniugis iras
Quaeque nouem Troia est annos perpessa priores.
Atque etiam in patriam si quis deducere adortus
Errantem Laertiaden post pergama capta,
Non illum Idaeo soluentem e littore classem
Cum sociis primum memoret, Ciconesque subactos
Sed iam tum Ogygiam delatum sistat ad alta
Virginis amissis sociis Atlantidos antra.
E xin post uarios Phaeacum in regna labores
Inferat. hic positis demum ipse miserrima mensis Erroresque suos narret, casusque suorum. Ante tamen si gesta canunt, ab origine causas, Expediunt, quis dehinc status, aut quae tempora rerum.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
