# Syphilis 11

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/11

Insurgent: & certa dies animalia terris
Monstrabit noua: nascentur pecudesque feraeque
S ponte sua: primaque animas ab origine sument.
F orsitan & maiora audens producere Tellus
Coeumque, Enceladumque feret, magnum quod Typhoea,
τεττει τιτρίνία
A usuros patrio superos detrudere coelo:
Conuulsumque Oßan nemoroso imponere Olympo.
ττ τεττα
Quae quum perspicias: nihil est cur tempore certo
Admirere, nouis magnum marcescere morbis
Aëra: contagesque nouas uiuentibus aegris
Sydere sub certo fieri, & per secula longa.
Bis centum fluxere anni, quum flammea Marte
Lumina Saturno tristi immiscente, per omnes
Aurorae populos, per quae rigat aequora Ganges,
Insolita exarsit febris: quae pectore anhelo
S anguineum sputum exagitans (miserabile uisu)
Q uarta luce frequens fato perdebat acerbo.
Illa eadem Assyriae gentes, & Persidos, & quae

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
