Latin
CREMONEN. POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 110
Unproofread scanNot analysed yet
Laudatum alterius frustra mirabere carmen.
Nec te fors inopina regat, casusque labantem.
Omnia consiliis prouisa, animoque uolenti
Certus age, ac semper nutu rationis eant res.
Quandoquidem saepe incerti, huc, illucque uagamur,
Inque alia ex aliis inuiti illabimur orsa,
Dum multa ac uarians animis sententia surgit.
Saepe uides primis ut quidam longius orsis
Digrediuntur, et obliti quasi cepta priora
Longe aliis haerent nulla sermonibus arte,
Et longos peragrant tractus aliena canentes.
Ac uelut in patriam peregrina si quis ab ora
Ire cupit post exilium, durosque labores,
Ille tamen recto non qua uia tramite ducit,
Carpit iter, sed nunc uagus hac, nunc errat et illat,
Vndique dum studio fontes inuisit inani,
Fontesque, fluuiosque, et amoenos frigore lucos.
Nam quid opus gemmis armatos pingere currus,
Multa superque rotas, super axes multa morari
Tunc, cum bella manus poscunt, atque arma fremit Mars?
Nec si quem indecoremque animi, pugnasque perosum
Egregios inter memoras herbas in armis
Castra sequi, cupidi expectant audire legentes
Qua facie, quibus ille humeris, quali ue capillo
Incedat, captus ne oculo, an pes claudicet alter,
Aut longo uertex ductu consurgat acutus,
Ordine cuncta, aliud quasi nil tibi restet agendum.
Aptior Ausonius Drances, cui frigida bello
Dextra quidem, sed consiliis non futilis autor,
Diues opum, pollens lingua, et popularibus auris.
Multa tamen Graiae fert indulgentia linguae,
Quae nostros minus addeceant grauiora sequentes.
Quid tibi nonnullas artis, studiumque minorum
Indignum referam? sunt qui ut se plurima nosse
Ostentent, pateatque suarum opulentia rerum,
Quicquid opum congesserunt, sine more, sine arte
Irrisi effundunt, et uersibus omnia aceruant,
Praecipue si quid summotum, si quid opertum,
Atque parum uulgi notum auribus, aut radiantis
De coeli arcana ratione, Deumue remota
Natura, aut animae obscuro impenetrabilis ortu
Saepe etiam accumulant antiqua exempla uirorum
(Carminis ingratum genus) hinc atque inde petita,