# Syphilis 116

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/116

Crebraque fluuiorum in ripis spatiantur opacis
Aut Veneti Eridani, aut Aetoli Acheloi.
Addunt et Panas, Faunos, Dryadasque puellas,
Et centum aequoreas Nereo genitore sorores.
Saepe tamen memorandum inter ludicra memento
Permiscere aliquid, breuiter mortalia corda
Quod moueat, tangens humanae commoda uitae,
Quodque olim iubeant natos meminisse parentes.
At non exiguis etiam te insistere rebus
Abnuerim, si magna uoles componere paruis,
Aut apibus Tyrios, aut Troia ex urbe profectos
F ormicis, Libycum properant dum linquere littus
Sed non Ausonii recte foedissima musca
Militis aequarit numerum, cum plurima mulctram
Peruolitat, neque enim in Latio magno ore sonantem
Arma, ducesque decet tam uiles decidere in res.
Nec dictis erit ullus honos, si cum actus ab urbe
Daunius hostili Teucris urgentibus heros
Vix pugna absistit, similis dicetur Asello,
Quem pueri laeto pascentem pinguia in agro
Ordea stipitibus duris detrudere tendunt
Instantes, quatiuntque sudes per terga, per armos,
Ille autem campo uix cedere, et intereundum
S aepe hic atque illic auidis insistere malis.
O mnia conueniunt, rerumque simillima imago est,
C redo equidem, sed turpe pecus, nec Turnus asellum

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
