# Syphilis 117

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/117

Turnus auis, atauisque potens dignabitur heros.
Aptius hanc speciem referet leo, quem neque terga
I ra dare, aut uirtus patitur, neque sufficit unus
Tendere tot contra, telisque obstare sequentum.
Hoc quoque non studiis nobis leuioribus instat
Curandum, ut, quando non semper uera profamus
F ingentes, saltem sint illa simillima ueris.
Vidi aliquos, qui, cum Glauco medio aequore belli
Tydides ferus occurrit, uix credere possunt
Tot traxisse moras longis sermonibus usos
Inter se se ambos, dum feruent omnia caede
Alter enim diri narrat fera fata Lycurgi,
Crimine damnati falso alter Bellerophontis
F acta refert, magna domitam uirtute Chimeram,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
