Latin
CREMONEN. POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 119
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam reges cum dant mandata ferenda,
Cuncta canunt prius ipsi, eadem mox carmine eodem
Missi oratores repetunt nihil ordine uerso,
Non sic Ausonius Venulus, legatus ab Arpis
Cum redit Aetoli referens responsa tyranni.
Altum aliis assurgat opus. tu nocte, dieque
Exiguum meditator, ubi sint omnia culta,
Et uisenda nouis iterumque, iterumque figuris.
Quod si longarum cordi magis ampla uiarum
Sunt spatia, angustis cum res tibi finibus arcta,
In longum trahito arte. uiae tibi mille trahendi,
Mille modi. nam ficta potes multa addere ueris,
Et petere hinc illinc uariarum semina rerum
Nonne uides, ut nostra Deos in praelia ducant,
Hos Teucris, alios Danais socia arma ferentes,
Certantesque inter se odiis, donec pater ipse,
Concilium uocet, atque ingentes molliat iras?
Cum secura tamen penitus natura Deorum
Degat, et aspectu nostro summota quiescat.
Addunt infernasque domos regna inuia uiuis,