Latin
12
Girolamo Fracastoro, Syphilis 12
Unproofread scanNot analysed yet
E uphratem, Tigrimque bibunt: post tempore paruo
C orripuit, ditesque Arabas, mollemque Canopum,
Inde Phrygas: inde &miserum trans aequora uecta
Infecit Latium, atque Europa saeuijt omni.
Ergo age, iam mecum, semper se se aethera circum
Voluentem, superumque domos, ardentiaque astra
Contemplare: animumque agitans per cuncta, require
Q uis status illorum fuerit: quae signa dedere
Sydera: quid nostris coelum portenderit annis.
H inc etenim tibi forte nouae contagis origo
O mnis, &euentus tanti uia prima patescet.
A spice candentes magni qua Cancer olympi
Excubat ante fores: &brachia pandit aperta.
H inc dirae facies, hinc se diuersa malorum
O stendent portenta: una hac sub parte uidebis
Magna coiße simul radijs ardentibus astra:
Et coniuratas sparsisse per acra flammas:
F lammas, quas longe tumulo sirenis ab alto
P rospiciens senior uates, quem dia per omnes
Coelicolumque domos duxit, docuitque futura
Vranie: miseras, inquit, defendite terras
O superi. insolitam uideo per inania ferri
Illuuiem: &magnos coeli tabescere tractus.
Bella etiam Europae miserae, bella impia, &agros
Ausoniae, passim currentes sanguine cerno.
D ixit: &illa etiam scriptis uentura notauit.
Mos superum est, ubi secla uagus sol certa peregit,