# Syphilis 12

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/12

E uphratem, Tigrimque bibunt: post tempore paruo
C orripuit, ditesque Arabas, mollemque Canopum,
Inde Phrygas: inde & miserum trans aequora uecta
Infecit Latium, atque Europa saeuijt omni.
Ergo age, iam mecum, semper se se aethera circum
Voluentem, superumque domos, ardentiaque astra
Contemplare: animumque agitans per cuncta, require
Q uis status illorum fuerit: quae signa dedere
Sydera: quid nostris coelum portenderit annis.
H inc etenim tibi forte nouae contagis origo
O mnis, & euentus tanti uia prima patescet.
A spice candentes magni qua Cancer olympi
Excubat ante fores: & brachia pandit aperta.
H inc dirae facies, hinc se diuersa malorum
O stendent portenta: una hac sub parte uidebis
Magna coiße simul radijs ardentibus astra:
Et coniuratas sparsisse per acra flammas:
F lammas, quas longe tumulo sirenis ab alto
P rospiciens senior uates, quem dia per omnes
Coelicolumque domos duxit, docuitque futura
Vranie: miseras, inquit, defendite terras
O superi. insolitam uideo per inania ferri
Illuuiem: & magnos coeli tabescere tractus.
Bella etiam Europae miserae, bella impia, & agros
Ausoniae, passim currentes sanguine cerno.
D ixit: & illa etiam scriptis uentura notauit.
Mos superum est, ubi secla uagus sol certa peregit,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
