# Syphilis 122

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/122

Nam uariant species animorum, et pectora nostra
Nunc hos, nunc illos multo discrimine motus
Concipiunt, seu quod coeli mutatur in horas
Tempestas, hominumque simul quoque pectora mutant,
Seu quia non iidem respondent saepe labore
Sensus effoeti, atque animus cum corpore languet,
S eu quia curarum interdum, uacuique doloris,
Interdum tristes caeco intus tundimur aestu.
Dii potius nostris ardorem hunc mentibus addunt
Dii potius, felixque ideo qui tempora quiuit,
A duentumque Dei, et sacrum expectare calorem.
Paulisperque operi posito subducere mentem,
Mutati donec redeat clementia coeli.
S ponte sua ueniet iustum (ne accersite) tempus.
Interdum et siluis frondes, et fontibus humor
Desunt, nec uictis semper caua flumina ripis
Plena fluunt, nec semper agros uer pingit apricos.
Sors eadem incertis contingit saepe poetis.
Google
Interdum exhaustae languent ad carmina uires,
Absumptusque uigor, studiorumque immemor est mens.
Torpescunt sensus, circum praecordia sanguis
S tat gelidus. credas penitus migrasse camoenas.
Notaque nunquam ipsum rediturum in pectora Phoebum.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
