# Syphilis 126

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/126

Seditio, paucis. at non Venus aurea contra
Pauca refert Teucrum indignos miserata labores.
Ingreditur furiis, atque alta silentia rumpit
Acta furore graui Iuno, ac foeta usque querelis
Cumque etiam iuueni gliscat uiolentia maior
Ardens cui uirtus, animusque in pectore praesens,
Nulla mora in Turno, nec dicta animosa retractat.
S tat conferre manum, et certamine prouocat hostem
Desertorem Asiae, uerum quantum ille feroci
Virtute exuperat, tanto est impensius aequum
Et pietate grauem, et sedato corde Latinum
Consulere, atque omnes metuentem expendere casus.
Multum etiam intererit, Dido ne irata loquatur,
An pacato animo. Libycas si linquere terras
Troianus paret, et desertum fallere amorem,
Saeuiet, ac tota passim bacchabitur urbe.
Mentis inops, immanis, atrox uerba aspera rumpet,
Confusasque dabit uoces incertaque, et anceps
Quae quibus ante ferat. quantum ab distabit ab illa Didone, excepit Teucros quae nuper egentes dibzy G Goog Soluere corde metum, atque iubens se cludere curas,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
