Latin
CREMONEN. POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 128
Unproofread scanNot analysed yet
Affectas implet tacita dulcedine mentes.
Quem non Threicii quondam sors aspera uatis
Molliat, amissam dum solo in littore secum
Eurydice solans aegrum testudine amorem
Te ueniente die, te decedente uocaret?
Quid? puer Euryalus cum pulchros uoluitur artus,
Ah dolor, inque humeros lapsa ceruice recumbens
Languescit moriens, ceu flos succisus aratro.
Ardet adire animus lectori, et currere in ipsum
Volscentem, puerique manum supponere mento
Labenti, ac largum frustra prohibere cruorem
Purpureo niueum signantem flumine pectus
Postremo, tibi siqua instant dicenda, ruborem
Quae tenerum incuterent Musis adaperta, chorisque
Virgineis, molli uel praeter labere tactu
Dissimulans, uel uerte alio, et rem suffice fictam. Si pater omnipotens tonitrum coelum omne ciebit, S peluncam Dido, dux et Troianus eandem Deueniant, pudor ulterius nihil addere curet. Nam sat erit, tellus quod prima, et conscius aethei Connubii dent signum, ululentque in uertice Nymphae.
Neue aliis impar nimium ne Troilus armis
Ah puer infelix facito concurrat Achilli,
Quam quibus in Libyco conspexit littore pictum
Illum Anchisiades heros, dum uictus Anhelis
Fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
Nec pueri ueros congressus dicere cures.
Quid deceat, quid non, tibi nostri ostendere possunt. Inuenta ex aliis disce, et te plurima Achiuos Consulere hortamur ueteres, Argiuaque regna Explorare oculis, et opimam auertere gazam In Latium, atque domum laetum spolia ampla referre.
Haud minor est adeo uirtus, si te audit Apollo,
Inuenta Argiuum in patriam conuertere uocem,
Quam si tu te aliquid intactum inueneris ante.
Aspice ut insignis peregrino incedat in auro
F aiidicae Mantus, et Minci filius amnis,
Fulgeat ut magni exuuias indutus Homeri,
Nec pudet. Egregias artis ostenderit esto
Graecia, tradiderit Latio praeclara reperta,