# Syphilis 130

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/130

Dum post in melius aliunde accepta Latini
Omnia rettulerint, dum longe maxima Roma
Vt belli studiis, ita doctis artibus omnes,
Quod Sol cunque uidet terrarum, anteiuerit urbes.
Dii Romae indigetes, Troiae tuque autor Apollo,
Vnde genus. nostrum coeli se tollit ad astra,
Hanc saltem auferri laudem prohibete Latinis.
Artibus emineat semper, studiisque Mineruae
I talia, et gentes doceat pulcherima Roma,
Quandoquidem armorum penitus fortuna recessit,
Tanta Italos inter creuit discordia reges
Ipsi nos inter saeuos distringimus enses,
Nec patriam pudet externis aperire tyrannis.
Spes tamen Italiae prostratae affulserat ingens
Nuper, et egregiis animos erexerat ausis
Heu frustra. inuidit laudi fors laeua Latinae,
Nec dum fata malis Italum exaturata quierunt.
Iam gentes longe positae trepidare, ducesque
Externi. iam diues Arabs, iam Nilus, et Indus
Audierant longe Tusci decora alta Leonis,
bys
Goog

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
