Latin
CREMONEN POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 133
Unproofread scanNot analysed yet
CREMONEN POETICORVM LIBER TERTIVS. Vnc autem linguae studium, morem, que loquendi, Quem uates, Musaeque probent, atque autor Apollo, E xpediam, curam extremam, finemque laborum. Discendum indicia et uerborum lumina quae sint M unere Pieridum lustrandis addita rebus. Ne te opere incepto deterreat ardua meta, Audendum puer, atque inuicto pectore agendum. Iam te Pierides summa en de rupe propinquum Voce uocant, uiridique ostentant fronde coronam Victori, atque animo stimulos hortatibus addunt. Iamque rosas calathis spargunt per nubila plenis Desuper, et florum placido te plurima nimbo Tempestas operit, gratumque effusus odorem