Latin
CREMONEN POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 135
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe inde illectas aures immensa uoluptas
Detinet, et dulci pertentat pectora motu.
Ergo omnem curam impendunt, ut cernere nusquam
S it formas similes naturae exempla sequuti,
Dissimili quod sint facie quaecunque sub astris
Vitales carpunt auras, genus omne ferarum,
Atque hominum, pictae uolucres, mutaeque natantes.
Nonne uides uerbis ut ueris saepe relictis
Accersant simulata, aliundeque nomina porro
Transportent, aptentque aliis ea rebus, ut ipsae
Exuuiasque nouas, res, insolitosque colores
Indutae saepe externi mirentur amictus
Vnde illi, laetaeque aliena luce fruantur,
Mutatoque habitu, nec iam sua nomina mallent?
Saepe ideo cum bella canunt, incendia credas
Cernere, diluuiumque ingens surgentibus undis.
Contra etiam Martis pugnas imitabitur ignis,