Latin
CREMONEN POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 138
Unproofread scanNot analysed yet
Postulat hunc addens uerborum rebus honorem.
Sic homines primum uenti uis aspera adegit,
Vitandique imbres stipulis horrentia tecta
Ponere, et informi sedem arctam claudere limo.
Nunc altae aeratis trabibus, Pariisque columnis
Repifico surgunt a des ad sidera luxu.
Parcius ista tamen delibant, et minus audent
Artifices alii, nec tanta licentia fandi
C uique datur solis uulgo concessa poetis.
Nempe pedum hi duris cohibentur legibus, et se
S ponte sua spatiis angusti temporis arctant.
Liberius fas campum aliis decurrere apertum.
Sacri igitur uates facta atque infecta canentes
Libertate palam gaudent maiore loquendi,