Latin
CREMONEN POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 141
Unproofread scanNot analysed yet
Natiuam eripiunt formam indignantibus ipsis,
I nuitasque iubent alienos sumere uultus.
Haud magis imprudens mihi erit, et luminis expers
Qui puero ingentes habitus det ferre gigantis,
Quam si quis stabula alta, lares appellet equinos,
Aut crines magnae genitricis gramina dicat.
Praestiterit uero faciem, spolia et sua cuique
Linquere, et interdum propriis rem prodere uerbis,
Indiciisque suis, ea sint modo digna Camoenis
Res etiam poteris rebus conferre uicissim,
Nominibusque ambas uerisque, suisque uocare
Quod faciens, fuge uerborum dispendia, paucisque
Includas numeris, unde illa simillima imago
Ducitur, et breuiter confer. ne forte priorum
O blitus sermonum alio traducere mentem,
Inque alia ex aliis uideare exordia labi.
Iamque age uerborum qui sit delectus habendus,
Quae ratio, nam nec sunt omnia uersibus apta.
O mnia nec pariter tibi sunt uno ordine habenda.
Versibus ipsa etiam diuisa, et carmina quantum