# Syphilis 142

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/142

Carminibus distant, tantum distantia uerba
Sunt etiam inter se, quanuis communia multa
Interdum inuenies uersus diffusa per omnes.
Multa decent scenam, quae sunt fugienda canenti
Aut Diuum laudes, aut Heroum inclyta facta.
Ergo alte uestiga oculis, aciemque uoluta
Verborum silua in magna, tum accomoda Musis
S elige, et insignes uocum depascere honores,
Vt nitidus puro uersus tibi fulgeat auro
Reiice degenerem turbam nil lucis habentem,
Indecoresque notas, ne sit non digna supellex.
Quo fieri id possit, ueterum te semita uatum
Obseruata docebit. adi monimenta priorum
Crebra oculis, animoque legens, et multa uoluta.
Tum quanuis, longe si quis supereminet omnes,
Virtutem ex illo, ac rationem discere fandi
Te iubeam, cui contendas te reddere semper
Assimilem, atque habitus, gressusque effingere euntis, Quantum fata sinunt, et non auersus Apollo, Haud tam en interea reliquum explorare labores
Abstiteris uatum moneo, suspectaque dicta
Sublegere, et uariam ex cunctis abducere gazam.
Nec dubitem uersus hirsuti saepe poetae
Suspensus lustrare, et uestigare legendo,
Sicubi se quaedam forte inter commoda uersu
Dicta meo ostendant, quae mox melioribus ipse
Auspiciis proprios possim mihi uertere in usus
Detersa prorsus prisca rubigine scabra.
Flumina saepe uides immundo turbida limo.
Haurit aquam tamen inde frequens concursus, et altis

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
