# Syphilis 143

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/143

Important puteis ad pocula. desuper illa
Occultis diffusa canalibus influit, omnemque
Illabens bibulas labem exuit inter arenas.
Nil adeo incultum, quod non splendescere possit,
Praecipue si cura uigil non defit, et usque
Mente premas, multumque animo tecum ipse uolutes.
Atque ideo ex priscis semper quo more loquamur
Discendum, quorum depascimur aurea dicta,
Praecipuumque auidi rerum populamus honorem,
Aspice ut exuuias, ueterumque insignia nobis
Aptemus. rerum accipimus nunc clara reperta, Nunc seriem, atque animum uerborum, uerba quoque ipsa,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
