# Syphilis 146

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/146

Viuentesque suae uiderunt funera famae.
Quam cuperent uano potius caruisse labore,
Eque suis alias didicisse parentibus artis?
Saepe mihi placet antiquis alludere dictis,
Atque aliud longe uerbis proferre sub iisdem.
Nec mea tam sapiens per se se prodita quisquam
F urta redarguerit, quae mox manifesta probabunt
Et nati natorum, et qui nascentur ab illis.
Tantum absit, poenae metuens infamis ut ipse
F urta uelim tegere, atque meas celare rapinas.
Non tamen omnia te priscis fas fidere, qui non
Omnia sufficient. quaerenti pauca labore
Attentanda tuo nondum ulli audita supersunt.
Nos etiam quaedam iccirco noua condere nulla
Relligio uetat, indictasque effundere uoces.
Ne uero haec penitus fuerint ignota, suumque
Agnoscant genus, et cognatam ostendere gentem
Possint, ac stirpis nitantur origine certae.
Vsque adeo patriae tibi si penuria uocis
O bstabit, fas Graiugenum felicibus oris

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
