# Syphilis 150

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/150

Explorare prius labor esto, et munera iusta
Mandato, ac proprium cunctis partire laborem.
Obscuros aliter crepitus, et murmura uana
Miscebis, ludesque sonis fallacibus aures.
Nec tamen interdum uacuas, animoque carentes
Addubitem ipse uolens incassum fundere uoces,
Verbaque, quae nullo fungantur munere sensus,
Diues ut egregio tantum, et conspectus amictu
Versus eat, dulcique sono demulceat aures.
Atque adeo quae sint ne uero quaere profecto
Illa, tibi se sponte dabunt per se obuia passim.
Saepe autem ruptis uinclis exempta uolutes
Membra, et compactum quaesitor disiice uersum,
Post iterum refice, et partes in pristina redde
Partibus auulsas. nunquam te libera uinclis
Incautum fallent resoluto carmine uerba. Huc ades. hic penitus tibi totum Helicona recludam.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
